# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 53

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, SECTIO II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/53

Vid. Ipsius dissertatio Medico-physica de frigoris natura & effectibus, quae ingentem experimentorum farraginem complexa typis & sumptibus Monasterii Olivensis A. 1677 in in prodiit, cap. 6 p. 101. Quodsi igitur tubuli in aliqua corporis animalis parte frigoris vehementia diffringantur & cor tamen per arterias sangvinem continuo eo propellat, quin ibi tumor oriatur & (nisi medela in tempore adhibeatur sanguis extravasatus putrescat, tandemque gangraena partem quoque sinceram trahat, mirum haud quaquam videri debet. Postquam Marcellus Malpighius & Nehemias Grem in egregiis de Anatomia plantarum operibus aliique ipsorum vestigia secuti clarissime monstrarunt, arbores quoque & plantas ex meris tubulis componi, per quos circulari succum nutritium variis experimentis evidentissime comprobarunt Mariotte in Tentamine Physico de vegetatione Plantarum p. 63 & seqq. & Perrauit in peculiari Tentamine de circulatione succi nutritii Plantarum, quod Tomo primo Tentaminum Physicorum ab ipso editorum insertum; non obscurum est, quae de frigoris in corpora animalia vi dicta sunt, arboribus etiam & plantis applicari posse: de quo tanto minus dubitari fas

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
