Latin
54
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 54
Unproofread scanNot analysed yet
Cum adeo circa men sem medium in regionibus borealibus nix &glacies attestantibus novellis publicis solveretur &Olympius (N. IB.) inde vapores frigidos copiose adveheret, qui in aura frigidiore concreti in nivem abibant; ea omnino oriri debebat tempestas, quam supra descripsimus. Quoniam vero istiusmodi aëris status turbulentus ordinarie mense Aprili observatur, postquam jam mense Martio aër multo mitior saepissime deprehensus, non vana nobis suspicio est, eundem semper cum regelatione in terris septentrionalibus facta conjungi ejusque causam immediatam in ventos boreales conjiciendam esse: quod num ita se habeat, observationes per annos subsecuturos plurimos instituendae docebunt. A. M. D. G.