# Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 55

Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae, 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-remus/consideratio-physico-mathematica-hiemis-proxime-praeterlapsae/55

NOBILISSIMO ATQVE DOCTISSIMO DN. RESPONDENTI S. D. PRAESES. Tudia Academica in fortunae potestate posita sunt. Adest ingenium, adsunt sumtus, adest industria: magno tamen conatu nihil discitur, dum vel in spem futurae oblivionis multa discuntur, vel studia subsidiaria prorsus negliguntur. Trahit sua quemque voluptas. Hoc elastro impellitur voluntas & sub sensu um imperio intellectus occoecatur. Tu vero, Amice charissime, syrtes illas feliciter evitasti, dum non dubiis fluctibus, ventorum libidini & incerto sideri ratem commisisti, sed secundum cynosuram ad portum optatum direxisti. Non modo in studio Medico recto tramite progressus, dum ab initio ad Anatomiam & Chymiam animum appulisti; sed subsidiaria quoque studia, Philosophiam, inquam, rationalem veriorem, quae Artis inveniendi & meditandi leges complectitur Philosophiam naturalem & Mathesin, etiam sublimiorem, quam pauci capiunt, indefessa industria pertra ctasti. Satis ingenii tui vim ex tua, quam me Praeside nunc publice defendis, solus defendere poteras, dissertatione perspicient talium rerum gnari, & quemadmodum huc usque mihi in delitiis extitisti, ita nultus dubito fore, ut etiam apud exteros, ad quos excurrere visum est, virtutem tuam & eruditioni junctam modestiam suspiciant omnes boni. Deus te servet, finitisque studiis & itineribus in patriam incolumen reducat! Vale. Dabam ex Musaeo meo, d. X Junii. MDCCIX. Errata exstantiora Benevolus Lector corrigat. Pag. 1. lin 2. vaturalium, lege, naturalium. p. 3. l. 3. Jacuum l. Jaunum. p. 3. l. 5. Mercuri l. Mercurii. p. 3. l. 9. sufficientiam I. sapientiam. p. 5. l. ult. praetiosior l. pretiosior. p. 6. l. 15. coguntur I. coguntur. p. 12. l. 10. Lantzel lance. p. 13. l. 14. demonstandum I. demonstrandum. p. 15. l. 12. hydrargyros l. hydrargyron. p. 17. I. ult. comporitionem I. compositionem. p. 19. l. 17. caeli I. coeli item, imbibibisset l. imbibisset. p. 28. l. 10. vulgati l. vulgaris. p. 33. l. 3. dumtaxat I. duntaxat. p. 33. l. 15.

---

Georg Remus (with Christian von Wolff), Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Consideratio_physico-mathematica_hiemis_proxime_praeterlapsae.
