Latin
PHYSICO-MATHEMATICA
Georg Remus, Consideratio physico-mathematica hiemis proxime praeterlapsae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Apparet adeo methodum huc usque receptam determinandi frigoris gradum ad suam perfectionem nondum esse perductam. Cogitandum igitur adhuc est rerum naturalium curiosis de aliis, quibus quaesito exactius satisfiat. Nos vero in praesenti hoc Catone contenti esse jubemur, atque adeo frigoris gradus per descensum Spiritus vini in thermoscopio indicabimus, ita tamen ut una commemoremus alios effectus intensitatem ipsius palam loquentes. Triplicibus utemur observationibus, nempe Dn. Hambergeri Mathematum ac Philosophiae naturalis in Academia Jenensi Professoris celeberrimi, laudati supra DN. Tuberi atque DN. Praesidis: quarum illas in posterum Jenenses, eas Cizensis, has denique Halensis appellabimus. Ut harum observationum collatio rite instituatur, notamus Halensis atque Cizenses in eodem thermoscopii genere institutas, duplici scala instructi, quarum altera a temperato calore, qualis in cellis subterraneis plerumque existit, ad superiores gradus; altera ad inferiores ducit. In utraque gradus 65 dimidium pedem Rhenanum adaequant. Jenenses ad pedem Florentinum in 1200. partes divisum referuntur. Thermoscopium, ad quod observationes Halenses diriguntur, affixum fuit parieti intergerino in conclavi Meridiem respiciente, avulso ex senestra uno alteroque orbe vitreo, ut frigus aëris externi cum interno felicius communicaretur. Ad fenestram hortum respicientem liber aëri undiquaque patet affluxus. Haec ideo monemus, quia non idem in omnibus conclavibus, immo nec idem ubique sub dio aëris status. Mira profacto deprehenditur varietas, ab actione radiorum solarium &impetu ventorum diversimode vel admissis, vel impeditis proficisci solita: quae cum experientia per hiemem quotidiana ubivis ex effectibus prorsus oppositis eodem temporis articulo observatis colligi possint, specialius confirmari haud debent. Sed non sufficit varios frigoris gradus ejusque in Quaenam corpora varia effectus commemorare; sed ad reliquum in historia quoque aëris statum respiciendum est.