Latin · Dactylic hexameter
SPHAERAE
George Buchanan, Sphaera 14
Unproofread scanNot analysed yet
Quae leuibus sursum, grauibus dant ire deorsum.
Cumque suum tetigere locum, si nulla quietem
Vis peregrè infestet, tranquilla pace potiri.
Terra igitur nec sponte sua secedere mundi
E media regione potest, nec viribus vllis
In latus impelli potis est, tollive, premive:
Cùm sit nulla vsquam tantae violentia molis,
Moliri quae sede sua per vimque mouere
Congeriem terrae poßit: Nec rursus in orbem
Se rotat, vt veterum falsò pars magna sophorum
Crediderat, Samij iurata in verba magistri.
Quippe astrorum ignes spectantia lumina falli:
Quòd volucri circum torqueri turbine coelum
Immota tellure putent: ceu littore puppis
Cùm fugit, &vento radit vada salsa profundo,
Stare ratem pigroque putes haerere profundo,
Cùm fugiant colles, syluaeque vrbesque recedant.
Nox ita corporeos hebetat caligine sensus.
At tu chare puer nunc mecum lumina mentis
Huc intende, animoque orbem percurre sagaci,
Eque suis tenebris demersum protrahe verum.
Finge animo, pigris immoto corpore flammis
Stare polum, terram se circumuoluere in orbem,
Perque ter octonas vmbrarum &luminis horas
Claudere perpetuum sua per vestigia gyrum,
Hanc neque vim cursus, celeres aequare sagittae,
Nec poterunt alae volucrum, nec flamina venti,
Nec quae sulfureae impellit violentia flammae
Saxa, cauo inclusus quoties furit aestus aheno.
Terram non moueri mo tu orbiculari, stante coe lo, contra Pythagoreos. Absurda, quae ex terrae in orbem motu conse querentur, coelo &stel lis quiescen tibus.