# Sphaera 15

George Buchanan, Sphaera, SPHAERAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/15

Squalentem informi semper spectaret arena?
Quòd si terra pari contorta volumine secum
AEquora raptaret, quique aequora concita tollit
Spiritus, impulsu ablatus traheretur eodem
AEquoris, & versi violenta in flumina ponti:
Nauita vel verrens abiegnis aequora palmis,
Vel latè expansis poßit contendere velis
Praecipiti vanum cursu vincente laborem?
Nónne vides parua pueri crepitacula dextra
Cùm quatiunt? vel cùm neruo stridente sagitta
Missavolat? vel cùm follis de fauce reclusus
Ventus anhelantem fouet in fornacibus ignem
Seque gemit fundi? si paruo igitur momento
Cum sonitu impulsus fremat atque remugiat aër,
Quem fore speramus sonitum? quae murmura? tellus
Concita praecipitem dum se contorquet in orbem,
Totque simul syluae praeruptaque culmina montium
Auram indignantem scindant, lacerentque forentque
Quid Solem loquar aut Lunam? quid caetera coel
Sidera, quae peragunt non aequo tramite cursum,
Inque chori ludunt speciem, & nunc lumine iuncto
Mutua conspirant, spatijs nunc dißita longis:
Quaeque suum seruant diuersa lege tenorem?
Haec si perpetua statione vnita manerent
Non procul à fratris radijs ferrugine vultum
Nunc Phoebe indueret, nunc fratrem admota subiret, Et trepidum subitis tenebris confunderet orbem. Nec Sol aestiferi modo torrida brachia Cancri Scanderet, imbriferos modò declinaret ad Austros,

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
