# Sphaera 16

George Buchanan, Sphaera, SPHAERAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/16

Nunc, medio auratas cùm limite versat habenas,
Atenebris, paribus lucem secerneret horis.
Nec varijs rerum vicibus, quae terra pruinis
Obruta, quae pigro torpebat frigore, laetis
Frugibus & blando florum vernaret amictu,
Et coqueret mites in apricis collibus vuas.
Nec Veneris iubar Oceano modò manè decoros
Exsereret vultus, & praeuia lumina, Soli
Nunc praeluceret vespertinis. Hymenaeis:
Regia si coeli pigra atque immota maneret?
Nec leuior fuit in positu telluris & vndae
Error eorundem, qui moenia celsa Crotonis
Incoluere sophi Lacedaemoniumque Tarentum.
Quippe nihil toto naturae in corpore claudi
Purius aut melius viuaci semine flammae,
Omnibus vnde ortus nascentibus, omnibus auctus
Progenitis, vigilisque ciens praecordia motus,
Qui meat in lentos discusso frigore neruos,
Insinuansque animam aeternam per membra caduca,
Conciliat fluxis coelestia semina flammis.
Huic igitur multo visa est dignißima sedes
Arcanum penetrale orbis, medijque recessus:
Vnde adyto è sacro partes effundere in omnes
Se queat, vt (si fas paruis componere magna,
Quod vegetat pigros cunctis animantibus artus
Sanguinis & vitae fons cor, de pectoris antro
Vitalem spargit per caetera membra calorem.
Proxima post ignem est illis sita terra, nec vnam Hanc statuêre tamen: sed & huic Antichthona terram Aduersam aeternos circum ignem voluere gyros. Terram esHaec procul à vera quantum ratione recedant, se in medio Percipe, nam grauibus cùm sit vis vna mouendi, vniuersi sitam Ratio pri
Sponte sua vt fugiant coeli conuexa, fluantque
ma.
In medium mundicentrum: vt terra infima sidat
Sponte sua, & media mundi statione necesse est
Aëre libratum vacuo se fingat in orbem.
Nec minùs id certis facile est cognoscere signis.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
