Latin
SPHAERAE
George Buchanan, Sphaera 19
Unproofread scanNot analysed yet
Intervtrumque polum, subtracto lumine fratris
Delia telluris subita palleret ab vmbra,
Diuiso quoties aequali limite coelo,
Obijcit aduersum radijs solaribus orbem.
Nunc age telluris quae sit mensura, quis illam
Ambitus in gyrum remeans circundet: ab imo
Linea quae summas mundi penetraret adoras,
Quanta sit: &veterum quaenam solertia molem
Sit dimensa animo tantam percurre sagaci,
Oblitusque humiles curas, paulùm erige mentem,
Et mecum ingentes coeli spatiare per oras.
Chaldaei proceres (sic fama est prodita) vasti
Cùm campi incolerent aequor, lateque pateret
AEtheris immensi partes prospectus in omnes,
In numeros primi stellas &nomina certa
Digassere, suis signantes astra figuris.
Illiciebat enim mentesque oculosque benigna
In nonnullis exempla ribus interseruntur hîc duo versus. Et trasuersa fluens tum vespertina secaret Porrectam Eois longè de montibus vmbram. Ratio 5. Terrae magnitudo. Magnitudo terrae quomodo &à quibus inuenta.