Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI QVARTI
George Buchanan, Sphaera 2
Unproofread scanNot analysed yet
Terradiem quaerens, necopinis victa tenebris?
Deinde deauratum cum Luna recolligit orbem,
Occiduique oriens cernit vestigia Phoebi:
Cur non interiectus eis tum corpore denso
Terrai globus obscura nos ambiat vmbra,
Et subita cogat sub nube rubescere Lunam?
Hîc quoque cum vulgo ne te rationis egentem
Deuius error agat transuersum à limite recto,
Mente memor reputa, quae Solis diximus antè
De cursu obliquo Lunaeque erratilis orbe.
Esse quidem medio in spatio, quae linea signet
Signiferum, Graij fecere Ecliptica nomen:
Sub qua perpetuo per signa obliqua rotatu
Delius in sese redeuntem circinat annum.
At non Luna suos agit hoc moderamine currus,
Sed modò torrentis Cancri ferit ardua spiram,
Interdum tepidos humilis declinat ad Austros,
Nunc medio secat orbeviam, perque aurea signa
Nusquam flexa legit rosei vestigia Phoebi.
Haec igitur quoties ecliptica linea centrum
Per medium penetrans Titania diuidit astra,
Si subijt Phoebum Lunae pallentis imago,
Tellurem obscura latè caligine vestit,
Nec totam tamen, atra etenim Titanidos vmbra
Paulatim Solis radijs arctata rotundam
Cogitur in faciem, &mucronem fingit acutum.
At si subiectam dirimens ecliptica Lunam
Fecit inaequales diuiso in corpore partes,
Tum quota pars Lunae Solis subtenditur orbi,
Pars ferruginea latitat tota solis in vmbra.
Quòd si signiferi cycli totas legat oras
Delia, roriferoperagrans confinia curru
Vel cancri aestiui vel brumalis Capricorni,
Clarus abit Phoebus nullique obnoxius vmbrae
Illustrat caecas iucundo lumine terras.
Nec si plena volet toto nitidissima coelo
Delia, terrarum subita pallescit ab vmbra.
Scilicet has rerum genitor, cum fingeret orbem,
Fluxaque perpetuo vinciret secula nexu,
esse vices iußit: nam cum seceßit ab ima exclusus tellure polus, nox alta tenebris