# Sphaera 23

George Buchanan, Sphaera, SPHAERAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/23

Nullum adeò montes ingestaque culmina celsis
Nubibus efficient momentum, totave terrae
Machina, cum magno si componatur olympo.
Non magis ac radijs volitantia corpora Solis
Cum Tauri collata iugis, aut Alpibus, aut quae
Saxa Prometheis famam meruere catenis:
Aut si componas latè circumsona terrae
AEquora cum tenero, qui pingit gramina, rore.
Hunc etiam auricomum qui prospicit omni.
So. Quintae
Aspice: qui quanto maior sit corpore terrae,
(lem
Post tibi perspicuis clarabimus argumentis.
Is tam mole ingens, tam claro lumine purus
Cùm nitet, & nulla nubis caput occulit vmbra,
Non multo apparet nobis pede longior vno.
Ergo is tantillum cùm sese ostendat: in axem
Digit
Ipse suum Phoebus si te super aethera tollat,
Inque diem Phaëtonteas tibi cedat habenas,
Quantula de coeli spectanti vertice celso
Terra videretur? tam quantula portio coeli
Ipse sui Sol est? Solem quoque qui vehit orbis,
Quantulus est cum stelligero collatus olympo

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
