Latin
SPHAERAE
George Buchanan, Sphaera 24-2
Unproofread scanNot analysed yet
Adde huc claustra Arabum, quaeque arctant aequora Hyrcanos: huc adde lacus laxasque paludes, Et quae praecipiti labefactant flumina montes Vertice, vel pigris stagnant immota lacunis. Dumque haec vi rapiunt, haec orbem gurgite mergunt. Conditur exiguae sub aquis pars maxima terrae. Quod superest, magno velut insula parua profundo Innatat: haec etiam quantum vel squalet arenis? Vel tumet in vastos sine fruge, sine arbore montes? Vel nimijs ardet flammis? vel frigore torpet? Vel iacet humano indocilis mansuescere cultu, Vel foecunda malis animantum in funera succis? O pudor, ô stolidi praeceps vesania voti! Quantula pars rerum est, in qua se gloria tollit, Ira fremit, metus exanimat, dolor vrit, egestas Cogit opes ferro, insidijs, flamma atque veneno? Scilicet &trepido feruent humana tumultu,