Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm veniant: alios nequeunt effingere motus,
Quàm se perpetuo sua per vestigia gyro
Voluere: corporibus quae vis est vna rotundis.
Esse globos porrò coelestia corpora stellas,
Ostendunt Lunae facies: quae seu noua coelo
Cornua complexu meditatur libera, fratris
AEmula, seu Phoebi primo se vespere ponto
Exserit Eoo, seu qua se cunque videndam
Dat specie, teretem se fingere tentat in orbem.
Quando igitur nec sponte sua per inane rotari
Astra, nec incertos temeraria voluere lapsus
Deprendit ratio: superest vt fixa per orbes
Quaeque suos (veluti per tympana summa rotarum
Clauus inhaerescit, tabula vel nodus acerna)
Perpetuò maneant, &cùm severterit orbis,
Astra suum peragant cum coelo tracta meatum.
Coelum non
moueri mo
tu fortuito.
Coelum non
moueri mo
tu recto.
Coelum mo
ueri motu
orbiculari.
Stellas esse
rotundas.
Stellas certis orbibus affixas esse. Simile. Quot motus in coelo diuersi, totidem bes. Sphaera Lunę.
Mercurij.
Veneris.
Solis.
Martis.
Iouis.
Saturni.
Coelum stelliferum.