# Sphaera 30

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/30

Et quia non vno semper per inane feruntur
Ordine, nec coelum transcurrunt paßibus aequis:
Esse pares numero cum motibus aetheris orbes,
Deprendit solers industria: semper vt imum
Ac propius terris Lunae terat orbita coelum,
Et minimum lento flexu voluatur in orbem.
Proximus huic, paruo sed proximus interuallo
Mercurius, laetoque diem modò Lucifer astro
Praeueniens, idem noctis praenuncius ignis
Hesperus, obseruant Solem propè paßibus aequis:
Vt medius rerum Sol omnia lumine lustret,
Educet & foueat, flammis nunc celsus in Arcton
Emicet, humentes nunc se demittat in Austros:
Dumque his nunc propior, nunc illis admouet axem,

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
