# Sphaera 33

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/33

Quotidieque nouos, dum circumuoluitur, orbes
Claudere. Conspicuo Cynosuram in vertice mundi
Aspice sublimem, iunctamque Lycaonis vrsam,
Quique sinu magno geminas complectitur Arctos,
Serpentem ingentes ingenti corpore flexus
Torquentem, & tota lucentem nocte Bootem.
Nónne vides, Cynosura breues vt colligat orbes?
Circundetque suam lenta vertigine caudam?
Vtque Helice quanto gelidis Aquilonis ab auris
Longiùs absceßit, tanto volet ocyus, vt se
Circumagens sulcet maioribus aethera spiris?
Laxiùs haec etiam comitantur claustra Bootes,
Et quo quaeque magis septem semota trioni est
Stella, magis laxos in coelo circinat orbes.
Donec ad has ventum, quae sero vespere ponto
Lumina demergunt: sed & hae coelum esse rotundum
Significant, longos flectentes luminis arcus.
Quoque polo propior quaeque est, breuiore recondit
Se spatio sub aquis: quo vitat longiùs Arcton,
Hoc arcu breuiore volans per coerula coeli
Cernitur, & longam indulget sibi condita noctem.
Quando igitur totis qui lucent noctibus ignes
Perficiunt orbes totos, quae mersa profundo
Sidera se condunt, arcu sinuantur, vt orbes
Fingere conentur: certum est se voluere in orbem,
Cuncta suo motu quod torquet sidera, coelum.
Nec mihi Democriti persuaserit acris acumen
Leucippusque, aut Cecropijs Epicurus in hortis,
Secretus turbae strepitu, nascique morique
Quotidie stellas, Phoebeos fluctibus ignes Extingui, aut vdae tactu marcessere terrae, eque solo rursus vel aquis emergere partu
Vsque nouo. Nam fortuito quae parturit ortu
Casus, in ijs nunquam manet inuariabilis ordo,
Et modus & facies, numerusque & tempora partus,
Et concessa locis semper cunabula certis.
Sed neque vis tanta est brutae telluris, & vndae,

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
