Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 35
Unproofread scanNot analysed yet
Ac, Rhodijs rara qui fulget luce, Canopum
Perpetua propè nocte Pharos videt, vltima tellus
AEthiopum nulla sidus condente latebra,
Spectat peruigiles praebentem noctibus ignes.
Quomodo quas Phariae perimit contagio terrae,
Cernit inextinctas lucere Britannia flammas.
Aut Rhodijs eadem gignit perimitque Canopum
Hora, Pharo tardè qui condit lumen, in oris
AEthiopum nunquam è coeli statione recedit.
Esse etiam coelum nulla non parte rotundum,
Ostendunt celeres magnum per inane rotatus.
Nulla etenim molis facies diuersa citatos
Tam facili lapsu potis est absoluere gyros.
Nulla capax magis est cuncta inter corpora forma, Ambitus aequalis omni quae parte coercet, Quàm globus: hac igitur non forma decentior vlla est (Caetera complecti quod debuit omnia) coelo.