# Sphaera 35-2

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/35-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/35-2

Hoc tamen aßidua scrutati sidera cura
Agnouere senes, quod cùm deprendere motus,
Fluxaque momentis distinguere tempora certis
Tentarent, spatijsque palam metirier aequis,
Nulla foret studio huic diuersae machina formae
Apta, nisi ad speciem penitus tornata rotundam.
Quo minùs id dubites, animo tibi finge supremi
Diuersam coeli faciem, siue esse trigonam,
Siue aequo laterum ductu quadrare libebit.
Cùm liquidi per plana soli terrisque propinquus
Cursum ageret celerem Phoebus, germanave Phoebi:
Maior eis moles, atque ingens corporis auctus

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
