# Sphaera 36

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/36

Esse videretur: rursus cùm flexus in alti
Angulus ablatos raperet fastigia coeli,
Contrahere angustos spatiis breuioribus ignes
Aspiceres, lucemque solo praebere malignam:
Qui nunc aequali discreti limite terris
Monstrant aequales (absint modò nubila) vultus.
Nam quòd ab Eoae Phoebus cùm limite porta
Exit manè nouo, vel cùm se vespere sero
Tethyos in thalamos recipit, maiore videtur
Orbe suis propiùs terras accendere flammis:
Non longi in causa est spatij distantia maior.
Cum neque plus distet, Phoebus sua spicula summo
Cùm iacit è coelo, propior nec luceat imo
Margine, manè oriens, vel cùm se vespere condit.
Sed fumos & manè nouos & vespere terrae
Exhalant vapidae, veram qui luminis augent
Longinqui speciem, & spectantia lumina fallunt.
Non secus ac altis quae lucent cunque sub vndis
Corpora, decipiunt visus maioraque veris
Apparent, positae in medio quòd densior vndae
Humor inoffensos nequeat transmittere visus.
Nec mihi non aliqua niti ratione videntur,
Propterea mundum qui credunt esse rotundum,
Quòd Pater omnipotens, qui rerum prima creauit
Semina, & invarias ea iußit abire figuras,
Omnibus in rebus (quantum mortalia possunt
AEquari aeternis, & non peritura caducis)
Ipse suivelit, vt quadam remaneret imago,
Atque aliqua patrem soboles ex parte referret.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
