# Sphaera 43

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/43

Inconcussa manent, aeterna exercita pugna.
Sed coeli nulla facies vertente senecta
Permanet, euentis nullis obnoxia, nulli
In se propterea ciuili obnoxia bello
Forsitan & quaeras, quae sit sine fine rotati
Materies coeli, nullam quòd fessa quietem
Accipiat, nullis per tot labentia secla
Deterior damnis, nullo pollentior auctu,
Solaque tot claudens fluxarum semina rerum
Nulla senescentis discrimina sentiat aeui.
Primùm corporibus non est vis illa quaternis
Quae renouant omnes genitali è semine foetus,
Congressu vario permixta, abeuntia rursus
Interimunt, & perpetuis exercita pugnis,
Mutant innumeras variè coeuntia formas.
Nam si terra forent coelestia templa, vel humor,
In medium ruerent mundi collapsa deorsum.
Quem sortita vnum sunt omnia pondera motum.
Sin foret aetheriae compages extima sphaerae
Aurarum leuibus flabris, tenuive vapore
Aedificata, ignis rectà per inane mearet
Materies sursum: nulloque coercita vallo
Externis nullis offensibus indupedita
byGo
omne corpus naturase mobile. Corpora vel simpli cia vel mixtaHi quinque versus, qui sequuntur, in non nul lis exempla ribus aliterleguntur Duplex mo tus simpli tium corpo rum, rectut & orbicum, laris.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
