# Sphaera 46

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/46

Non procul à vera reor is ratione recedet,
Qui neget, aut gigni naturae viribus astra
Posse, vel affectum senio tabescere coelum:
Aut obituminui, cognati aut corporis auctu
Crescere: materiam nam vis contraria mutans,
Ex alijs alias mutat, reparatque figuras
Frigida enim calor interimit, stringentia corpus
Frigora vitalem postquam pepulêre calorem,
Mors subit, in tenues vanescit spiritus auras.
Aridaque humor alit, sitis & ieiunia longa
Paulatim extenuant, atque humida corpora soluunt. Nec nasci est aliud, quàm formae acceßio, fingens
Materiam, faciemque nouam: mortemque vocamus,
Expulit assuetam cùmvis contraria formam.
At neque vis coeli est vlli contraria, nusquam
Euenta euentis coeli pugnantia certant,
Quae varient eius faciem, mutentque vel aeui
Dentibus attritum cogant succumbere fato.
Congeries nusquam est cognati corporis, vnde
Augmina suscipiat, vel quo detracta recurrant
Corpora siderei molem attenuantia templi.
Quin & naturae non expugnabile coelum
Viribus, aeternis longa obseruatio seclis Sensibus ostendit. Quaecunque obnoxia fati Legibus occasus vicibus mutantur in ortus, Sensus in ijs diuersa notat tria tempora, vel cùm
Crescendo augescunt, simul & cum tempore vires
Et molem accipiunt, vel mole & viribus aucta,
Quantum naturae sinit inuiglabilis ordo,
Crescendo ad summum iam peruenere cacumen:
Vel cum victa situ, & defectae senilibus annis,
Sponte retro redeunt, aeuoque soluta fatiscunt.
Haec data crescendi fato lex omnibus, aut quae
Nata solo, sed fixa solo radice tenentur,
Aut quae flexibiles animati corporis artus
Sponte mouent mutantque locum, volucresque fereque

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
