Latin
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 47
Unproofread scanNot analysed yet
Nataque coeruleis. Neptunia monstra sub vndis:
Cumque ipso quibus est maior cognatio coelo,
Secla hominum hac certa fatorum lege tenentur,
Semper ab exiguis vt progressa incrementis
Augescant, &robur cum tetigere iuuentae,
Paulatim vires lenta minuente senecta
Declinent, iterumque sua in primordia cedant.
At quibus à primis rerum natalibus vsque
Cura fuit coeli faciem, motumque, modumque
Obseruare, &solertis monumenta laboris
Postera per memores vulgare in secula fastos:
Nullum aeui imperium sensere in corpore coeli.
Sic ijsdem spatijs eadem interualla diremptis
Sideribus perstant, idem vultusque colorque
Et modus, &numerus, faciesque &partibus ijsdem
Surgunt manè faces, sero &se vespere condunt,
Atque ijsdem accendunt, quibus olim lumina terris,
Asseruantque vnum nihil immutata tenorem.
Haec ita cùm perstet rerum constantia certa
Immutabilis, aeternoque immobilis aeuo:
Perstat item coelum, scabraeque immune senectae:
Non damna innumeris seclis, non augmina sentit.
Nec tamen aduersis quamuis obnoxia causis
Aurea flammantis non sint palatia coeli,
Protinus orbatum credam natalibus orbem
*Ingentem, semperque nouum semperque vetustum