# Sphaera 47

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/47

Nataque coeruleis. Neptunia monstra sub vndis:
Cumque ipso quibus est maior cognatio coelo,
Secla hominum hac certa fatorum lege tenentur,
Semper ab exiguis vt progressa incrementis
Augescant, & robur cum tetigere iuuentae,
Paulatim vires lenta minuente senecta
Declinent, iterumque sua in primordia cedant.
At quibus à primis rerum natalibus vsque
Cura fuit coeli faciem, motumque, modumque
Obseruare, & solertis monumenta laboris
Postera per memores vulgare in secula fastos:
Nullum aeui imperium sensere in corpore coeli.
Sic ijsdem spatijs eadem interualla diremptis
Sideribus perstant, idem vultusque colorque
Et modus, & numerus, faciesque & partibus ijsdem
Surgunt manè faces, sero & se vespere condunt,
Atque ijsdem accendunt, quibus olim lumina terris,
Asseruantque vnum nihil immutata tenorem.
Haec ita cùm perstet rerum constantia certa
Immutabilis, aeternoque immobilis aeuo:
Perstat item coelum, scabraeque immune senectae:
Non damna innumeris seclis, non augmina sentit.
Nec tamen aduersis quamuis obnoxia causis
Aurea flammantis non sint palatia coeli,
Protinus orbatum credam natalibus orbem
* Ingentem, semperque nouum semperque vetustum

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
