# Sphaera 48

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI PRIMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/48

Et sua non vlli debere exordia causae,
Vique sua aeterno peragentem secula motu.
Nam neque materiae vis est ea, vt ipsa mouere
Se queat aeternùm alterius non indiga causae.
Quicquid enim specie motus quacunque mouetur,
Altera protrudit vis id violentior. Atqui
Cùm nequeat series esse infinita mouentum,
Quae sese pariter fugiant sine fine premantque,
Esse aliquam primam vim naturamque necesse est,
Caetera quae motus expers queat ipse mouere
Sponte sua: non externis obnoxia causis.
Hanc veteres, ducti rationis lumine, caecis
Naturae in tenebris videre, & corpore cassam
Deprehendere potestatisve aeuive lociue
Limite conclusam nullo, exclusamve, sed omnia
* Complexam, totamque in toto corpore mundi Partibus & cunctis fusam, quae viribus ijsdem Fulciat, & moueat, vegetet, foueatque nouetque Quicquid in immensa est brutum, aut vegetabile rerum

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
