Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI PRIMI
George Buchanan, Sphaera 49
Unproofread scanNot analysed yet
Congerie, quam nec vox fando, oculusque videndo,
Aut subtile queat complecti mentis acumen.
Sed nec magni operis moles, nec semper in orbem
Motus, &aeterno manans de fontem caloris
Vis vegetabilis, &rerum* inuiolabilis ordo
Ignorare sinit, nec gens tam barbara terris
Errat in incultis, vt non, cùm sidera spectet,
Fulguraque, &vasto tremefactum murmure coelum
Audiat, esse Deum credat, vim scilicet illam,
Quae regat immensam iusto moderamine molem,
Vt moueat nostros per tot miracula sensus.
Hanc igitur tantam vim, nec rationis egentem,
Tempore nec lassam, nec fractam viribus aui
Credere nos fas est, nec cogi viribus vllis,
Sed sponte aeternos mundi conuertere motus.