# Sphaera 50

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/50

Distinguunt, quorum bini dicuntur ab Arctis,
A Solis bini nomen meruêre reflexu.
Hi, quia sunt parui, non aequis partibus orbem
Aetherium findunt, appellanturque minores.
Maiores reliqui paria in segmenta nitentem
Discindunt coeli campum: vt qui lucibus aequas
Nocturnas reddit tenebras, geminique Coluri,
Zodiacusque patens, in bis sex signa diremptus,
Quin visus etiam nostri finitor Horizon
Atque μεσημέρινος. Non huc via Lactea spectat.
Hos inter quinae, spatiis aequalibus inter
Sese distantes spirae inueniuntur. Olympum
Per quas cum terra vna, quà respondet Olympo,
In totidem secuit maiorum industria zonas.
Tertius ista liber prolixiùs omnia tractat.
Scoti Sphaerae liber tertius. Actenus in vasto latè exspatiatus Olympo, xe vago, nusquam hospitio, nusquam lare certo,

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
