Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
George Buchanan, Sphaera 52
Unproofread scanNot analysed yet
Qui madidis illinc aduoluit nubila pennis.
Hi polon austrinum dixêre, ant arcticon illi:
Quòd regat inferni per marmora spumea mundi
Nocte rates sera, Arcadicae contrarius Vrsae.
Inde ter octonas a coeli vertice partes
Diffugiens, cyclus coelum secat Arcticus: illi
Nomen, ab Arctoo quod non procul axe recedat.
Altera maiori secat orbem linea gyro,
Quà Sol aequorei propior per sidera Cancri
Scandit, &aestiuas in longum porrigit horas,
Et lento repetens Atlantica littora flexu,
Contrahit angustas spatio breuiore tenebras.
Hanc vbi contigerit metam Phoebeius axis,
Rursus in humentes sensim delabitur Austros.
Et quia non flammis vnquam propioribus Arcton
Aspicit, aestiua locus à statione vocatur
Solstitium: aestiuum quoque nomen sumit ab aestu
Circulus vndecies senis à vertice mundi
Exclusus spatijs. Medij post orbita coeli
Ingenti cingitque &diuidit aethera spira,
Lanigeri pecoris iustaeque exordia Librae
Percurrens ab vtroque polo par distat, vtrumque
Ex aequo spectat, noctes aequalibus horis
Partitur cum luce aequa, cùm frigore flammam
Temperie iungens, autumno &vere tepenti
Hic hyemes nimias, nimios hic mitigat aestus,
Per ter tricenas distans à vertice partes:
Omnia quòd spatijs rerum momenta propè aequis
Diuidat Ausonio AEquator cognomine dictus.