Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
George Buchanan, Sphaera 56
Unproofread scanNot analysed yet
Fata gemunt fratris, fraternaque fata gementes
Irrorant tepidis sitientes nubibus agros.
Laxa etiam rutilis lucent palearia flammis
Tergaque, nec genibus pedibusve illustria desunt
Sidera, nec segnis torpet sine lumine venter.
Vltima lucis egens tenues vanescit in auras
Pars: Athamanteum nisi quae pecus ante pusillis
Ignescit facibus, cognataque sidera iungit.
Hîc Atlantiadas extremum includere Taurum
Fama canit septem, sed septima rara videri
Abscondit moestos tenui caligine vultus:
Seu dolor in causa est, &adhuc lacrymabile Troia
Exitium deflet, faciemque Electra recondit:
Siue timor, magnum fugiens quòd Oriona sese
Defendat tenebris: siue indignata cubile
Sisyphium lateat Merope, quòd sola sororum
FIussa sit imparibus connubia iungere tedis.
Hae licet haud magnis illustrent aethera flammis, Magnum nomen habent: quòd tempora commoda signent
Meßibus, &sulcis semen mandare subactis.
Hoc igitur spatio procumbit poplite flexo
Taurus Agenoreus roseum conuersus ad ortum,
Ad gelidas arctos, aequantem lumina spiram
Noctibus effugiens: hunc Iuppiter intulit astris
Vecturae soluens pretium, quod ab Aside terra
Incolumem Europam Cretaeas vexit ad oras.
Iam mihi Laedaeos concordia pectora fratres
Suspice perspicuis insignes corpora stellis.