Latin
FINIS LIBRI SECVNDI
George Buchanan, Sphaera 61
Unproofread scanNot analysed yet
Dumque redit, mediam transuerso tramite spiram
Percurrens saepe obscura ferrugine vultum
Ipsa tegit, saepe obscura ferrugine fratrem
Induit, &subitis mortalia corda tenebris
Terrificat: Graij hinc fecêre Ecliptica nomen:
Sidera quòd spira hac Titania semper in vna
Deficiant, trepidisque negent sua lumina terris.
Est etiam occulti dirimens confinia coeli
Circulus à nostri, qui semper tangitur, orbis
Margine, Finitor vero cognomine dictus.
Nam quodcunque supra est tellurem visile coeli,
Finit ab inferna seclusum parte, Polumque
Diuidit in geminas aequali mole cauernas.
Harum sub terris semper latet altera, semper
Altera conspicua est, partes hic limes in omnes
Serpit humi, terrae extremis &cingitur oris.
Nec tamen immota sese statione coërcet,
Terrarum coelique affixus partibus ijsdem:
Nec pariter mundo circumuoluente recurrit
Semper ad occasum, roseo fugitiuus ab ortu,
Ceu reliquae nitidum, quae cingunt aethera, spirae: Sed nunc Parrhasiam sensim se flectit ad Arcton, Nunc pluuios Austros, modò sese inclinat ad Eurum,
Et Zephyros, fugit aut sequitur vestigia Phoebi,
Et vespertinas Atlantis radit arenas,
Et quocunque moues gressum, tecum illa mouetur,
Et fugit, &sequitur coelum terrasque recondens,
Antè retro condens, &quantum subtrahit vna
Parte, alia reddit, cunctasque volatilis oras