# Sphaera 62

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/62

Permutat, semperque nouus semperque vetustus.
Finitor visus visu finitur, & omnem
Separat in geminas partes aequaliter orbem:
Si neque prospectum montes vallesque profundae
Impediant, sed camporum se libera planis
Lumina diffundant spatijs, & cuspide visus
Vndique porrectum feriant nullo obice coelum.
Hanc igitur quoties metam se sidera supra
Tollere cernuntur, stellarum credimus ortum:
Cùm subeunt oculos, & praecipitata relinquunt,
Occasum appellamus: & hoc se limite claudit
Lux intempestas fugiensque sequensque tenebras.
Et quanquam numero non est comprendere certo
Tot finitores, quòd coeli terminus idem
Omnibus in populis non sit, nec limes ijsdem
Idem permaneat, minimo quoties momento
Mutauere locum: tamen omnes cogere visum est
Sub geminas formas: nam, luces noctibus aequans
Circulus incumbens quibus est à vertice summo
Ad perpendiculum, partes is findit in aequas
Sic finitorem, vt quà iungit sectio partes,
Dimensis spatijs sic angulus exeat aequus:
Vnde fit, vt rectus rectè dicatur Horizon.
Hic orbis quibus est situs, vna nocte dieque
Conspiciunt totum se circum voluere coelum,
Et geminus mundi vertex decliuis vtrinque
Radit Horizontem, geminoque in vertice stellae
Perspicuè surgunt ijs omni nocte caduntque
Et tarda invetitum demergunt lumina pontum

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
