Latin · Dactylic hexameter
FINIS LIBRI SECVNDI
George Buchanan, Sphaera 64
Unproofread scanNot analysed yet
Circulus, ex aequo semper dirimuntur ab ortu
Occasuque, vnoque ijs Sol pariter momento
Arduus e medio fulgentis culmine coeli
Indicit requiem, &sextam denunciat horam.
Ne te praeteream veterum celeberrima vatum
Lactea carminibus via, lato limite coelum
Quae decoras, dirimisque, &sera nocte refulges,
Incurrisque oculis, toti &spectabilis orbi
Luce nites grata, quoties penetrabilis aër
Mittit inoffensos coeli ad palatia visus.
Et quia conspicuo facilis candore notari es,
Lactea nomen habes: vel quod (nisi fabula priscis
Vatibus imposuit) de magnae lacteus humor
Vbere Iunonis fusus transuersa per astra
Coeruleum infecit candenti limite coelum.
Sunt quibus ad superos, &magni tecta tonantis
Hâc iter esse placet: sunt, qui iam corpore functis