# Sphaera 64

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/64

Circulus, ex aequo semper dirimuntur ab ortu
Occasuque, vnoque ijs Sol pariter momento
Arduus e medio fulgentis culmine coeli
Indicit requiem, & sextam denunciat horam.
Ne te praeteream veterum celeberrima vatum
Lactea carminibus via, lato limite coelum
Quae decoras, dirimisque, & sera nocte refulges,
Incurrisque oculis, toti & spectabilis orbi
Luce nites grata, quoties penetrabilis aër
Mittit inoffensos coeli ad palatia visus.
Et quia conspicuo facilis candore notari es,
Lactea nomen habes: vel quod (nisi fabula priscis
Vatibus imposuit) de magnae lacteus humor
Vbere Iunonis fusus transuersa per astra
Coeruleum infecit candenti limite coelum.
Sunt quibus ad superos, & magni tecta tonantis
Hâc iter esse placet: sunt, qui iam corpore functis

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
