# Sphaera 65

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/65

At quibus occultas rerum perquirere causas
Cura fuit, multas magno sine lumine stellas
Exiguum credunt collata luce nitorem
Gignere, sed qualem vel sera crepuscula reddunt,
Vel cum venturo pallescunt sidera Phoebo.
Hos inter quicquid spatij concluditur orbes,
In quinas secuit veterum solertia zonas.
Quarum quae medium praecingit maxima coelum,
Hinc spira aequorei Cancri finitur, & illinc
Clauditur humentes Capricorni limite ad Austros,
Orbita quà rapidis fertur Phoebea quadrigis.
His quia carceribus semper Titanius axis
Flectitur, & radijs subiectam torret acutis
Tellurem, antiqui zonam dixêre perustam.
At, quod complexu spatium breuiore coërcet,
Hinc qui Maenaliam circumfluit ambitus Vrsam,
Illinc aduersi amplexus fastigia coeli,
Conspicuus tantùm infernis Antarcticus oris,
Horrentes dixêre plagas, & frigore pigro
Torpentes, hebes obliqua quòd cuspide Titan
Vix tenebras densas vincat splendore maligno,
Et caeca obductum lateat caligine coelum.
Has inter mediamque duae latè aethera laxis
Amplexae pandunt spatijs, moderamine leni
Frigore quòd flammas hebetent & frigora flammis
His quoque suppositae secuerunt aequora terrae
In zonas totidem veteres: nam circulus Vrsas
Qui tenet amplexu, terras despectat inertes,
Frigore damnatas, tenebris, tetraque sepultas
Necte.
Nocte, diem cùm Sol post tempora longa reduxit,
Obliquos auertit equos, humilisque per oras
Circuit extremas decliuis moenia mundi,
Porrigit & longam exiguis de collibus vmbram.
Ergo pigra iacet sine fruge, sine arbore tellus
Aut niuibus canis horrens, aut frigore torpens,
Obruta vel tetra caligine, rara ferarum,
Nulla per incultas hominum vestigia terras
Occurrunt, gelidis Boreas effusus ab antris
Saeuit, & horriferis flabris sua regna flagellat,
Iratique maris lento torpore ligatas
Sternit aquas, stringitque gelu Neptunia regna,
Marmoreum fundens per languida stagna rigorem.
Par habitus coeli atque soli sub cardine mundi
Aduerso, & similis concreti ignauia ponti.
Proxima post gelidas duplex plaga tenditur oras:
Sed quas culturae patientes mitior aër
Efficit, hinc flammis glaciem soluentibus, illinc

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
