# Sphaera 67

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI SECVNDI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/67

Exercent canos vasto cum murmure fluctus.
Si qua patet magno tellus exorta profundo,
Barbaries inculta tenet, non legibus vrbes
Diuitibus tenues aequant, non poena coërcet
Carceribus sontes, nec sunt sua praemia laudi.
Sed fera saeuities alterno sanguine gaudens,
Nec contenta odium suso satiare cruore,
Ni laniet mandatque artus, dapibusque nefandis
Exuat humanos polluto gutture mores:
Quale nec informes vrsi, nec Parthica Tygris,
Nec leo Marmaricis patrat vastator in oris,
Caedibus aut nullis rabies expleta luporum.
At Tropicos inter magnae pars maxima terra,
Sub medio porrecta die, pulsatur anhelis
Solis equis, illic semper nox aequa diei
Diuidit aequales tenebrarum & luminis horas.
Ergo quibus causas rerum quaesisse latentes
Cura fuit, studioque acri perfringere claustra
Abdita naturae, & venturis prodere seclis,
Illic exustas flagranti sidere terras
Crediderant nullo sua viscere soluere foetu,
Sed sterili squalere situ, Phoebumque propinquum
Ignibus epotos in coelum haurire vapores:
Hinc fore nec siccis vt sese attollat arenis
Herba, nemus nullas ramorum experrigat vmbras,
Vixque ferant rapidum sitientes dipsades aestum.
At melior coecas naturae expendere causas
Libra Posidonij, medio sub limite coeli
Qui ver perpetuum, & nulla violabile bruma
Esse putat, viridesque aeterno gramine campos.
Nam si sub Tropico feruenti fusca Syene,
Atque vltra fuscam tellus porrecta Syenen
AEthiopum colitur populis, moderatior orae
Interioris ager gignet pecudesque virosque,
Quaeque virum praesens pecudumque expostulat vsus.
Quippe Syenitas calidi sub sidere Cancri,
Quòd feriat recta radiorum cuspide torrens
Illic Sol propiùs, lentasque retentet habenas,
Acriùs infestat cuncta & violentiùs vrit.
At medio subiecta Polo moderatior arua
Sol coquit, & quanquam radijs sublimis acutis
Figat humum, vt vix vlla arbor se protegat vmbra:
At rapidus lapsu celeri sic transuolat axis,
Vt terra afflatu nocturni frigoris algens
Concipiat modicos properantis sideris aestus.
Namque ibi perpetuò cum sit nox aequa diei,
Absentemque diem non longa crepuscula condant,
Quo magis est tenuis, citius vim frigoris aër
Induit, & densae subiens penetralia terrae
Visceribus caecis, Stygiaque in sede sepultum
Euocat ignauum supera ad conuexa rigorem.
Quid? quòd vbi minimas hîc Phoebus contrahit vm(bras
Nudaque maturis aestas flauescit aristis,
Cùm Scythicus radijs Taurus propioribus ictus
Squalentes tumulos, obsessaque culmina longis
Frigoribus, coelo ostendit, canaeque propinquo
Tabescunt à Sole niues, glacieque soluta
In mare spumiferos praeceps rapit impetus amnes:

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
