# Sphaera 7

George Buchanan, Sphaera, SPHAERAE LIB. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/7

Sin conferre solum iuuet ad radiantia mundi
Moenia, & immensam, quae continet omnia, molem:
Ille tumor terrae, quem nos miramur, inanis
Vanescit, nullumque facit penitus momentum.
Non secus ac vitreum si musca perambulet orbem,
Qui nobis penitus laeuis videatur, & omni
Asperitate carens, sentit tamen illa tumorem,
Paruaque inaequali figit vestigia cliuo.
Non aliter fixura nisi * sulcata dehiscat
Hîc rimis illic tumulis sibi machina dispar.
Nec minùs in faciem se colligit vnda rotundam
Pondere pressa suo, quà per decliuia terrae
Ire licet, certis potes id cognoscere signis.
Nam velut in terris: sic & sulcantibus aequor
Nunc polus assurgit, nunc se declinat, & vndas
Paenè subit, ponto in cumulum crescente rotundum. Aspice cùm plenis à littore concita velis Puppis abit, sensim se subducente carina, Linteaque & summo apparent carchesia malo. * Nec minùs è naui terram spectantibus vnda In medio assurgens, cùm littus condidit, alta Especula mali (quamuis ea longiùs absit, Quàm laterum crates, & tinea tecta carinae) Littora tota patent. Quid? quòd penetrabilis vndae
Corpus ὁμοιογενὲς cùm sit, pars quaeque minuta,
Quantulacunque tamen, magno cu corpore formam,
Nomen, & ingenium ex aequo communicat: ignis
Non minùs est tepida latitans scintilla fauilla,
gaeae

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
