Latin
FINIS LIBRI TERTII
George Buchanan, Sphaera 73
Unproofread scanNot analysed yet
Nec tamen occasus simplex est nomen &ortus
Nec modus &ratio: nam cum velocior ignis
Assequitur Solem, &radiorum luce corusca
Obsessus latet, &languentia lumina condit,
Hunc primus vigil excubijs de nocte requirens,
Occasum vocat, has vicino Sole latebras.
Indè vbi iam Phoebo se profert manè relicto
Stella iterum, &paulum Solis velocior axem
Praeuenit emergens, ortum dixêre Poetae.
Heliacum vulgus nomen fecise, quòd ortum
Hunc atque occasum faciat vicinia Solis.
Quin etiam quoties coeli per coerula templa
Stella pari cursu iungit sua lumina Soli
Vnà oriens, pariter sera se nocte recondens,
Cosmicon hunc ortum Graij dixêre, Latini
Matutinum: obitus, primo cum vesperus ortu
Cum stella occiduo se condit in aequore, Graijs
Achronicos, Latio sed vespertinus habetur.
Hi tres ver sus in nonnullis exem plaribus de siderantur. Multiplicem esse ortum &occasum. Heliacus ortus &occasus. Cosmicus ortus &occasus achro nicus.
At quae Sole nouo subitò exoriente recedunt
Vltima de coeli statione, &lumina Ibero
AEquore demergunt, &rursus nocte resurgunt,
Eoique faces ostendunt margine coeli
Quum Sol Hesperias praeceps descendit in vndas:
Cosmicum eum lapsum dicunt atque achronicum ortum.
Vespertinum ortum matutinumque receptum
Ausonij dixêre senes: quique arua colentes
Spectabant coeli faciem, quique aequora velis
Permensi, &ducibus per spumea caerula stellis
Iunxerunt varias vaga per commercia gentes,
Et qui per memores signarunt secula fastos.
Nec tamen astrifero fulgentia sidera coelo
mnibus in terris vno se tempore condunt,
Aut retegunt, cunctis neque sese aequaliter oris
Ostendunt spatio aequali, sed quas super vrbes
Euolat Aequator, luces cum noctibus aequans,
Sidera cuncta illis semper surguntque caduntque
Momentis paribus lucent, paribusque teguntur,
Condita sub terras vel condita lumine Solis.
Nec quicquam in latis flammarum atque aetheris oris,
Quod non sese illis voluendo praebeat anno.
At quibus à terra sese altius exserit Arctos,
Peruigiles totis hi cernunt noctibus ignes,
Qui sibi commissa nusquam è statione recedunt.
Quoque magis fugit a flabris Aquilonis acutis
Stella oriens, vigiles ostendit tardius ignes,
Et tanto subit Hesperias maturius vndas.
Sed quibus infernis lucens Antarcticus oris
Lumi