# Sphaera 76

George Buchanan, Sphaera, FINIS LIBRI TERTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/76

Luminibus vertex praecingitur, omnia nobis
Nox tegit, aeternisque latent obsessa tenebris.
Nec minus & nobis tota lucentia nocte
Astra latent illos, aut sera ex aequore surgunt,
Aut vix visa iterum ponto sua lumina condunt.
At quibus Aßyria scrutari sidera cura
Propositum, variasque vices deprendere fati,
Non obitum stellae vnius speculantur, & ortum,
Sed signorum ortus numerant à limite cycli
Finitoris, vbi inferni liquêre recessus
Orbis & Eoi surgentes margine coeli
Inuisunt nostras alter no lumine terras.
Iidem obitum dicunt, quoties se sidus Iberum
In mare praecipitat mundique extrema latentis
Claustra subit, seu manè nouo, seu vespere sero,
Seu medio flagrante die, seu nocte sopora,
Cum pigra implacidas mulcent obliuia terras.
Ergo ter octonas bis sex cum signa per horas
Collustrent terras, non aequis singula surgunt
Momentis, aequisve cadunt, sed tardius illa,
Haec spatio breuiore suas ex aequore flammas
Attollunt, quamuis signis mensura sit vna
Omnibus, & partes aequè dirimantur in aequas.
Hos varios signorum obitus Chaldaeus in orbe
Astrolabo cernens docuit ratione sagaci
Mensura incertos certa deprendere motus.
Nam cum ter quinas partes AEquator in horas
Perpetuò attollat, totidemque sub aequoris vndis
Deprimat, hinc statuit signis discordibus ortus
76 SPHAERAELIB. IIII.
Esse modum, & iusto metiri examine, quanto
Tardius haec illis spatio emergantque cadantque
Et velut apposita motus deprendere norma.
Nam cum signa trahunt ponto surgentia secum
AEquantis cycli iusta plus parte, vocarunt
Rectum ortum: at plures quoties ex aequore partes Signiferi emergunt, quàm spirae, aequaliter orbem Quae secat, ex aequoque à cardine distat vtroque, Hunc rite obliquum signorum dixeris ortum. Reliqua omnia huius Libri desiderantur.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
