Latin
SPHAERAE
George Buchanan, Sphaera 8
Unproofread scanNot analysed yet
SPHAERAE Laomedontaeas quàm qui deiecerat arces: Nec quicquam proprium est huic, quod non vendicet Iure sibi exiguae populatrix flamma lucernae. (aequo Nec laticis nomen sibi veriùs aequoris vnda Vendicat, aestiua quàm ros glomeratus in herba. Ergo velut tenui seros argenteus orbe Lubricat, &nitidis depingit gramina gemmis, Et quae de madidis dependet stiria tectis: Sic latè effusus ponti remeabilis humor In cumulum assurgit, formamque affectat eandem. Sed quid ego haec longis rationum ambagibus vsque Prosequor, &claris conor lucem addere rebus? Cùm neque qui fuscos calidus vapor inficit Indos, Obstet auaritiae, nec Sol violentior arua AEthiopum torrens, Boreaeque inamabile frigus, Omnia quin vasti ratibus pandantur Iberis Claustra orbis, rerum longis incognita seclis Iam secreta patent. namque insatiabile monstrum Orcus Auaritiam stygijs emisit ab antris Germanam Harpyis, facies inculta, situque Tristis, hiant rictus, tetricis frons aspera rugis, Ora fame pallent, corpus miserabile curae Attenuant, virus promptam ad* periuria linguam Inficit, &trepidam exercent insomnia mentem, In vigiles ne blanda quies irrepat ocellos. Illa olim lustrans sicco vix fertile sparto Lyciadum littus, rarasque in collibus herbas sensim Quas legeret genus acre virùm, se in pectora Insinuans dedit, &stimulis praecordia caecis