Latin
FINIS LIBRI QVARTI
George Buchanan, Sphaera 88
Unproofread scanNot analysed yet
Fratris ab amplexu, magis &magis ignea nobis
Se retegit facies, donec iam soluere currus
Cum parat, &vitream subiturus Nereos aulam
Phoebus agit lassos per iter decliue iugales,
Et contrae ignicomans Phoebe se tollit ab Indo
Littore, tota nitens, tota auro insignis, &ore
Tota suum referens, &puro lumine fratrem.
Tum verò aduersi Solis referitur ab ictu,
Et lumen trahit illa oculis pars obuia nostris.
Qualiter ad solem vitrei si corporis orbem
Volueris aßiduè, tremulae pars altera lucis
Icta nitet radijs, &puro accenditur igni,
Altera lucis inops pallet nigrantibus vmbris:
Aspice quamprimum complexu libera fratris
Vespere Luna redit, vel cum se manè recenti
Perfudit liquidis Nabathaeae Doridos vndis,
Et tenuem tenui flexu falcatur in arcum.
Tum si perspicui facies innubila coeli,
Admisitque oculos, &se dedit illa videndam,
Quae propior Phoebo est pars, aurea lumine puro
Splendet, &exiguo meditatur cornua flexu:
Altera languet hebes, liuenti pallida gyro
Area lucis inops, speculi ceu vitreus vmbo
Cum nequit aduersi radios admittere Phoebi. Atque ea cum facies Lunae sit lumine cassa, Nosse, reor, promptum est, cur Solferrugine vultus