Latin
ii
George Buchanan, Sphaera ii
Unproofread scanNot analysed yet
NEROSO DOMINO, DR, Iohanni Comiti à Nassau, Catzenelnbogen, Vianden &Dietz, domino in Beilstein, &c. domino suo clementißimo, S. Dmirati sunt veteres Philosophi, Generose Comes, quòd cùm caetera animantia rebus omnibus satis instructa ad vitam prodeant: solus homo, propter quem caetera omnia facta viderentur, indigus horum omnium, quae ad vitam tuendam necessaria sunt, in lucem edatur. Et quanquam rationem, quae scientia rerum ornari ac instrui, quidque ad suos vsus maximè conducat dispicere, adeoque praesentia mala lenire vel subleuare possit, homini concessam viderent: tamen hanc non solùm variis prauarum cupiditatum morbis labefactatam, verumetiam densissimis ignorantiae tenebris adeò immersam esse, vt neque verum in rebus eruere, nec naturas rerum indagare ita possit, quin in ipsis scrutandis plerunque deficiat atque caecutiat, facilè perspexerunt.