# Sphaera iv

George Buchanan, Sphaera, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/iv

quae secundi generis sunt, illa ad primum, nempe ad Dei cognitionem, tanquam ad suum finem referuntur Sunt autem ea omnia quae ad vitam tuendam, conseruandam aut ornandam solers ratio deprehendit: vt sunt artes omnes, quae dum vitae nostrae tuendae & ornandae seruiunt, admonent nos, haec media esse quae nos ad Dei cognitionem deducere debeant. Inter alias autem artes nulla est Astronomiae cognitione magis efficax: cuius subiectum, videlicet coelum coelestiaque corpora, sese oculis nostris semper obiiciat: in quo potentiae & sapientiae diuinae gloria perspicuè relucet. Vnde in Scriptura coelum Dei templum ac veluti palatium vocatur. Nam dum haec inferiora (in quibus tamen Dei sapientia abundè conspicitur) obseruamus: quia vel nobis obuia, vel ortui & interitui obnoxia conspiciuntur, eo fit, vt sensus aut animos nostros non adeò occupent. At cùm in coelum oculos animosque attollimus, perspicimusque illud ab terrena ista mole secretum supra aëriam regionem tanquam in sedes digniores à Deo conditore euectum, atque etiam nec ortui aut interitui obnoxium esse, sed perpetuò eandem formam vario ornamento stellarum ac luminum decoratam, retinere: mouent haec certè animos nostros & in admirationem sui rapiunt: vt meritò existimemus, eum qui tanta decora & ornamenta creaturis tribuerit, plus apud se possidere, ac in eo infinitam sapientiam, gloriam ac potentiam esse oportere.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
