# Sphaera viii

George Buchanan, Sphaera, viii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/viii

Etsi autem Celsitudo tua maiore munere digna sit, vt quae non solùm Musis hospitium praebeat, verumetiam literarum studia, viris doctissimis in hanc scho lam euocatis, magnis sumptibus quàm liberalissimè promoueat: persuadet mihi tamen eximia Celsitudinis tuae humanitas ac pietas, te hoc munusculum quantumuis exiguum non aspernaturum. Quod superest: rogo Deum Opt. Max. vt Celsitudinem tuam donis sui Spiritus indies magis magisque locupletet, ad nominis sui gloriam, & Ecclesiae suae amplificationem. Herbornae ex illustri schola Celsitudinis tuae, quinto Martij 158 6. C. T. Addictiss. Robertus Houaeus Scotus. (in quo Dei gloria tum è coeli opificio, tum ex verbo ipsius magnificè prędicatur) paraphrasi Georgij Buchanani expressus.

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
