# Sphaera xi

George Buchanan, Sphaera, xi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-buchanan/sphaera/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-buchanan/sphaera/xi

Signata claustris pectoris intimi
Seruus tuetur iugiter haec tuus,
Non inscius, custodientem
Quàm maneat numerosa merces.
Errata mentis quis meminit vagae?
Quae deprehendet vis sapientiae?
Ergo repurga quas refudit
Clàm maculas sinuosus error:
Fac, regna cordis ne sibi vendicet
Vis impotentis dira superbiae.
Sic me malorum è maximorum
Compedibus facilè explicabis.
Quae lingua fundit verba, quod in sinu
Secum volutat mens tacito, accipe
Placatus, ô nostrae salutis
Arx, Dominus, Deus, & Redemptor.
argumentum in primum librum Sphaerae Georgij Buchanani. Vid mundus? mundi quot constet partibus orbis? Inferior quot contineat genitalia rerum Semina? Quae sursum leuitas grauitasve deorsum
Ex illis rapiat? faciem telluris et vndae
Qualem massa gerat? Quòd terra immota
quiescat,
Voluatur liquidum sua per vestigia coelum.
Quodque magis tellus roseo non distet ab ortu,
Distat ab occiduis quam qua Sol mergitur vndis:
Nec propiùs Boream tangat quàm tangitur
Austro.
Ambitus hinc terram quantus circundet in
orbem?
Quanta, eius medium quae transit linea punctum?
Et quamuis terrae per se fit maxima moles,
Quod coelo collata tamen fit seminis instar,
Ex quibus inumeros Epicurus condidit orbes.
Ista liber scito complectitur ordine primus.
GEORGII BVCHANANI SCOTI SPHAErae liber primus.
Vàm variae mundi partes, quo semina
rerum
vmbrae
Foedere conueniant discordia, lucis &
Tempora quis motus regat, aestum
frigore mutet,
Obscuret Solis vultum Lunaeque tenebris,
Pandere fert animus. Tu qui fulgentia puro
Lumine templa habitas oculis imperuia nostris,
Rerum sancte parens audacibus annue coeptis:
Dum latè in populos ferimus tua facta, polique
Immensum reseramus opus: gens nescia veri
t residem longaque animum caligine mersum

---

George Buchanan, Sphaera. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Buchanan).
