# Apologia pro circulatione sanguinis 106

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/106

totam hyemem dormientes, non emaciantur tamen, imò dicuntu pinguescere. Quod fieri arbitror, quia flammula cordis tunc temporis placidè movetur, parumque sanguinis absumit: quo motu etiam in utero praefocatis cietur. Quinetiam in diuturnâ inediâ, qualis in morbis nonnullis contingit, concesso rapido illo partium recessu, corpora citò admodumque gracilescerent; quod tamen haud semper usu venit: & licèt aliquando emaciata plurimùm videantur, est tamen musculosae partis duntaxat ob spirituum sanguinisque defectum, subsidentia, quae convalescentibus citò, etiam parco victu, adimpletur denuò ac reparatur. Si sanguis cor solummodo pertransit, & ab innato ejus calido effervescit, quae ratio est, cur magis in illo pulset, quàm in hepate? Motum enim per se caloris causam esse, suprà rejecimus: uti & facultatem illam imaginariam, unde motum hunc dependere arbitrantur. Galenus inquit: Qui ex hepate fluit sanguis, non it cum impetu, quòd neque spirituosu sit, neque prorsus pulsent venae, quae eum continenQuasi verò pulsus sit causa prosilientis sanguinis, & non contrà, prorumpens subsultim sanguis ipsum pulsum excitet?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
