Latin
JOANNES GREAUES
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Maluissem certè Aeneae magni, Harvei inquam, dextra cecidisses: ita enim causa tua, quae non nisi levia forsitan à me vulnera accepit, aeternùm jugulata foret. Verùm illi, (ut video) majoribus curis districto, non vacat levibus hisce velitationibus operari. Quare licet λευγαλέοι τῆς ἐσόμεσθαι καὶ οὐ δεδαηκότες ἀλκήν· placuit tamen in tam luculentâ veritate ejus vicem agere, &rationibus tuis, quibus praeclarum ejus inventum oppugnasti, respondere. Quâ equidem in re id sedulo operam dedi, ut nullius authoritati adstrictus, veritati soli militarem: quantumque potui, naturae ductum secutus, quod res ipsa suasit fidenter asserui. Atque in pauculis minoris momenti, ipsi HarNEO, quem defendendum susceperam, sum refragatus. Neque enim Hyperborei sumus; qui discordiam nesciunt, in cujus solius manu aurea veritatis poma habitare meminimus. Quinetiam interdum datâ occasione, paradoxa quaedam à praesenti controversia aliena proposui: idque eo fine patissimum, ut cotis vice fungens, praeclara ingenia ad abdita Medicinae mysteria porrò eruenda acuerem. Nam licet culpanda sit contradicendi prurigo, atque illa ingeniorum superfoetatio, quâ semper portenti aliquid abortiunt. laudanda tamen inquirendae veritatis libertas. praesertim ubi leniter haud omnia ventilantur. Aetas praefracto animo multa docet etiam hebetiores, quae sapientioribus Antiquis incognita fuere: nec natura rerum sacra sua simul edocet. Veniet tempus. inquit Seneca, quo posteriores nostri tam aperta nos nescisse mirentur.