Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 114
Unproofread scanNot analysed yet
Nec minus, credo, falluntur ii, qui putant spiritus ipsos in pestiferis morbis inquinari. Dixi, verisimile esse flammam hanc tum primùm in corde enasci, cùm pulmones suo munere funguntur; quia illa nequit durare sine aere. Unde difficultas haud spernenda oboritur: Quomodo nimarum, cùm pulmones ante natum foetum moveantur, aer uterum ingredi possit: Quâ de re id solùm dicam: Foetum in utero respirare, haud adeò novum esse. Hippocrates erum id asservat, vbi ait: Infans in atero alimentum, &spiritum trahit; &alibi: Sufficit embryoni modica spiratio, pro suo modulo. Idemone fragitus uterini, de quibus aliquot exempla prostant, clarè confirmant. Nec obstar ejusdem Hippocratis au-S. 5. aph. 51 ctoritas, quam, os uteri gravidis clausum pronunciat: συμμύεσθαι enim (teste Spigelio) non significat, ut vulgo explicatur, prorsus clausum esse, ut stylum ne minimum admittat; sed connivere, ut nos palpebris cùm dormimus.