# Apologia pro circulatione sanguinis 114

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/114

Nec minus, credo, falluntur ii, qui putant spiritus ipsos in pestiferis morbis inquinari. Dixi, verisimile esse flammam hanc tum primùm in corde enasci, cùm pulmones suo munere funguntur; quia illa nequit durare sine aere. Unde difficultas haud spernenda oboritur: Quomodo nimarum, cùm pulmones ante natum foetum moveantur, aer uterum ingredi possit: Quâ de re id solùm dicam: Foetum in utero respirare, haud adeò novum esse. Hippocrates erum id asservat, vbi ait: Infans in atero alimentum, & spiritum trahit; & alibi: Sufficit embryoni modica spiratio, pro suo modulo. Idemone fragitus uterini, de quibus aliquot exempla prostant, clarè confirmant. Nec obstar ejusdem Hippocratis au-S. 5. aph. 51 ctoritas, quam, os uteri gravidis clausum pronunciat: συμμύεσθαι enim (teste Spigelio) non significat, ut vulgo explicatur, prorsus clausum esse, ut stylum ne minimum admittat; sed connivere, ut nos palpebris cùm dormimus.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
