# Apologia pro circulatione sanguinis 115

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, DIGRESSIO IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/115

Mucor ille, qui in uteri vestibulo, impedit quidem nè aer confertim ingrediatur omnem tamen ejus accessum non praecludit. Ac propterea, partus is solus naturalis habetur, quo infans capite primùm prodit. Est verò (inquit HofCom. de us. par. pag. mannus) ideo, quia hoc duntaxat modo abest suffocationis periculum, quod reliquis modis omnibu praesentaneum est, quia nimirum osculo uteri à corpore foetus arctè clauso, omnis respiratio intercipitur. Aditum hujus aeris quod attinet. Aristoteles ait, Circa os uteri internum reperiri l. 10. hist. canaliculum quendam, per quem uteri clausi re spirant. Ut hoc falsum sit, nemo tamen, opi nor, de ingressus modo magnopere erit solicitus, qui pullos intra ovorum testas pippientes audiverit; quod profectò absque aere non contingit. Aliquandiu quidem pendebam animi, utrùm ipsi flammulae, an potiùs sanguini ebullienti, pulsationis motum attribuerem. Nam cùm ignis sit in perpetuo fieri, & aliquando exurgat, aliquando subsidat: videbatur pulsûs ratio hinc commodè depromi posse.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
