Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 116
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm cogitanti mihi, flammulae illam varietatem, à materiae diversitate pendere, quae fimiliter in corde non reperitur: praeterea, cor pulsare, antequam aer subeat, aut flammula nascatur: quinetiam in ovo, cessante prorsus palpitatione, ab admoto novo calore cor intermortuum denuò reviviscere: Malui, cum Aristotele, ad ὄγκωσιν sive ebul. litionem sanguinis, causam illius transferre. Ita tamen, ut, quemadmodum cor ab initio à calore foventis agitatur, sic postea sui juris factum, à propria flammula ebulliat. Sine calore enim nulla fit ebullitio, ut notum est: Neque in excluso foetu praeter flammam hanc, ullus calor perennis effingi potest. Pro sanguinis itaque discrimine, &prout ille magis minusve à flamma effervescit, ita pariter pulsuum varietas contingit. Nec mirabitur quispiam, à tam leni calore sanguinem adeò intumescere posse, si floribus sulphuris terebinthinae spiritui inditis, (aliis quoque spiritibus idem evenit) suavique foco impositis, quantum ibi turbarum excitetur, conspexerit. Multoque minus sibi finxerit, cor à flammula sua absumptum iri, si linteam ina spiritu vini imbuta ab hujus incendio indemnia viderit: &perpenderit, ignem fatuum (qui est tenuis exhalatio naphthae aut bituminis) rem nullam comburere. Cordis enim flammula reliquis omnibus multò mitior est. Unum est, quod fortè scrupulum aliquem injicere possit: Nimirum, sinistrum cordis ventriculum sanguine repletum, locum nullum huic flammulae relinquere. Verùm aliter longè se rem habere arbitror. Nam si cor sanguine plenum esset, nec ebullire quidem hic in eo posset: quae enim locum aliquem adimplent, in eodem intumescere nequeunt.