# Apologia pro circulatione sanguinis 12

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, JOANNES GREAUES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/12

Quae autem à me hic illic παραδόξας disputata sunt, haud tanti facio, ut, spretis melioribus judiciis, ea mordicus retineam: talia tamen visa sunt, ut si minùs ipsam veritatem attingant, ejus umbram saltem cominùs sequantur. Profectò res ardua est, novitatem aliquam ab omnibus scrupulis sartam tectam extruare: illudque Scaligeri in mentem verit, Sapientum sententias oppugnare paratius est unicuique, quàm suam tutò alienis committere judiciis: Quod ut mihi in praesenti negotio evenerit, tibi quoque idem contigisse arbitror. Quare haud aegrè (spero) feres, si quam tu tibi meritò sumplisti, eâdem ego quoque contradicendi libertate usus sim. Uòd te subtiliter subtilem fore polliceris, velim dicti illius Petrarchae memineris: Nihil sapientiae odiosius acumine nimio; nihil vere philosophanti molestius, quàm Sophista. Ideo invisam Palladi finxerunt veteres Araneam, cujus subtile opus, ac tenues telae sunt, sed fragiles, nullique usui. Ut mucronis ergo, sic ingenii acies sit; non penetret modò, sed subsistat. Validissima omnia, si ad ultimum extenuentur, infirma sunt. Vadimonium certè non deseris: usque adeò enim perplexè atque intricatè interdum loqueris, ut sententia tua faciliùs refutari multò, quàm intelligi possit.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
