# Apologia pro circulatione sanguinis 121

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/121

est, cur venae non pulsent; quia nimirum ab arteriis disjunguntur. Verùm è diverticulo in viam. Flammula, de quâ egimus, ignis Promethei est, quem è coelo surripuit: quique animantibus vitam largitur, imò constituit. Quicquid tam operosè de spiritibus disputatum est, ad hanc unam referri debet. Quapropter reprehendendi ii videntur, qui spirituum illum triumviratum, naturalem, vitalem, & animalem nobis introduxerunt. Quamvis revera, inquit Hofmannus, unus sit L. 2. dechorace c. 28. spiritus tantùm è corde pullulans, quocunque illum nomine voces, reprehendi tamen non aebet Galenus, quòd pro partium, actionumque in illis diversitate, diversa illi dederit nomina. Ut ignis in paleâ aliud agit, aliud in ligno, aliud in lapide, aliud in metallo, ita pro subjecti diversitate spiriCom. in tus. Idemque alibi ait: Spiritus animalis hoc solum Gal. de us. differt à vitali, quòd in cerebro infrigidetur. Cerepar. pag. bri enim alius calor est quàm cordis, & spiritum facit, non ὅλλον, sed ἀλλοῖον, aliâ qualitate indutum. Spiritus itaque differunt subjecto. Cor enim mittit omnibus partibus eundem spiritum: at in illis partibus, & ab illis accipit ἰδιότητα illam, quâ alius sanguificat, alius lactificat, alius seminificat &c. Quod dictum vult Argenterio, qui spiritum non nisi dibzy G Google nisi unicum statuit. At hoc pacto, infiniti spi ritus erunt. Et si Hosmannus diversitatem hanc in illo positam arbitratur, quòd, pro diversis à corde recessibus, spiritus gradu distinguantur, ita ut plures sint in latis vasis, partibusque cordi vicinis; pauciores autem in iis, quae contrà se habent; prorsus cum illo sentio: sin verò spiritus ipsos, à partibus quas alluunt, qualitates peculiares induere putat; ego me istuc neque concedere, neque intelligere posse libenter fateor.

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
