# Apologia pro circulatione sanguinis 127

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis, 127. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/george-ent/apologia-pro-circulatione-sanguinis/127

Audi Plinium: Turrigeros elephantorum miramur humeros, taurorumque colla, & truces in sublime jactus, tigrium rapinas, leonum jubas; cùm ipsa rerum natura nusquam magis, quàm in minimis, tota sit. Parisanus autem, aquilae filius, non captat muscas, nec pisces balaenis minores venatur. Dignus hercle piscator, qui inter astra in Eridano sese exerceat. At enim invisa tibi parva illa & frigida animalia, quia eorum corda pusillo calore, pauciori & debiliori spirita praedita tardiori motu moventur. Indeque celebrem virum tantopere hallucinatum ais: Mitarisque, quòd laceri cordis & jam venè mortui, palpitationes observaverit. Quâ equidem in re, tuum contradicendi pruritum, non possum quin vehementer demirer. An non enim ipsemet postea, calidi animalis cordis motus spectandos Cap. 4. negas, quia inibi & eodem penè tempore, quatuor veraguntur sensiles motus, ut non poßint simul & nictu oculi distingui, discerni, & internosci? Quinetiam, proximo Contactu, asseris, quietem inter contrarios motus, nisi mente concipi non posse. Quidni igitur frigida animalia adeunda sint, in quorum ocioso pulsu hae differentiae distinguantur? Baculi decussatim invicem affixi, si rapidè circumagantur, circulum suis extremitatibus repraesentant, nec potest oculus interstitia discernere; qui remissiore motu, manifestè crucis formam demonstrant. Cur veteres, ut dictum est, ad harum rerum indagationem, ova adiere, si tantum in minutis rebus fallaciae est?

---

George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Apologia_pro_circulatione_sanguinis.
